- SYMANDRUM
- SYMANDRUMinstrumentum ligneum, quô hodierni Graeci, in convocando coero sacro, campanae vice utuntur. Melius Semantrum vel Simantrum, quod vide. SYMBOLAE publica convivia, ex singulorum symbolis, instituta, Scriptoribus Ecclesiasticis Α᾿γάπαι, Graecis veterib. Ε῎ρανοι, item ἀπὸ Σπυρίδος, Καταβόλια quoque dicta sunt. Ioh. Tzetzes ad Hesiodum l. 2. Καλοῦμεν Καταβολια, ὅταν κοινῶς ἔδοντες δαπάνην συμποσιάζωσιν. Quibus apud Romanos respondebat Sportula, quam Nero publicarum cenarum locô instituit. Iuvenalis Sat. 3. v. 249.Nonne vides, quantô celebretur sportula fumô?Centum convitae: sequitur sua quemque culina.Atque qui sic de suo cenabant, αὐτοδιαιτοὶ Graecis appellati sunt, Romani Sodales appellârunt, uti supra diximus. Vide Io. Meursium ad Lycophronem, ubi coetera conviviorum apud Veteres genera, Γάμον et Εἰλαπίνην vocata esle, docet, ut et hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.